III. 9. Fortuna reddit insolentes. xcii

In eum, qui, posteaquam fortuna secundior affulsit, animos item effert et paulo confidentius gerit sese, quadrabit illud ex eodem libro :

Γηθόσυνος δ᾿ οὔρῳ πέτασ᾿ ἱστία δῖος Ὀδυσσεύς,

id est

Laetatus ventis pandebat vela secundis.

Index Adagiorum