III. 9. Malorum assuetudo. xci

Qui malis assuevit ac permulta tulit, commodius fert et aliud, si quod inciderit infortunium. Ad id conveniet illud eodem ex libro sub persona Ulyssis  :

Ἤδη γὰρ μάλα πόλλ᾿ ἔπαθον καὶ πολλὰ μόγησα

Κύμασι καὶ πολέμῳ, μετὰ καὶ τόδε τοῖσι γενέσθω,

id est

Jam tuli et ante mali multum multumque laborum

Fluctibus et bellis, age et hoc accesserit illis.

Index Adagiorum