I. 3Tunica pallio propior est.lxxxix
Apud Plautum in Trinummo legitur allegoria proverbialis : Tunica pallio propior est. [Trin., 1154] Quo significatum ex amicis nos aliis atque aliis magis esse devinctos neque parem omnium habendam esse rationem. Apud veteres primum in officio locum habebant parentes, proximum pupilli nostrae fidei crediti, tertium clientes, quartum hospites, quintum cognati et affines, ut indicat Gellius libro V, capite XIII. [Noct. Att., V, 13, 2] Praeterea quaedam negotia propius aliis ad nos pertinere. Pallium extrema vestis apud Graecos quemadmodum apud Romanos toga. Tunica toga tegebatur, ut frequenter apud Homerum χλαῖναι καὶ χιτῶνες simul nominantur. [Il., II, 262]