III. 9. Male conjugati. lxxxviii

In eum, qui conjugio vinctus est cum ea, quam non amet vicissim ex animo, quamvis ob voluptatem uxoriam ametur, non inscite torquebitur illud ex eodem libro :

Ἀλλ᾿ ἦ τοι νύκτας μὲν ἰαύεσκεν μὲν ἀνάγκῃ

Ἐν σπέσσι γλαφυροῖσι παρ᾿ οὐκ ἐθέλων ἐθελούσῃ

Ἤματα δ᾿ ἐν πέτρῃσι καὶ ἠϊόνεσσι καθίζων

Δάκρυσί τε στοναχῇ τε και ἄλγεσι θυμὸν ἐρέχθων,

id est

Sed nolens licet ac vi cum illa nocte cubabat

Nolens cum cupiente sub antris conditus atris.

Verum perdius in scopulis ac littore sedit,

Excrucians animum lacrimis curis gemituque.

Index Adagiorum