III. 9Principes inter se noti.lxxxiv
Qui dicet mutuam principum aut eruditorum inter ipsos esse notitiam, etiam si diversas longeque dissitas habitent regiones, usurpare poterit illud ex eodem libro :
[Od.] id estΟὐ γάρ τ᾿ ἀγνῶτες θεοὶ ἀλλήλοισι πέλονται
Ἀθάνατοι, οὐδ᾿ εἴ τις ἀπόπριθι δώματα ναίει,
Torqueri poterit et in satrapas istos, qui, tametsi belligerari videntur magnoque rerum tumultu conflictari, tamen ipsi clanculum inter se colludunt, hoc tantum agentes, ut suam uterque plebem exhauriat et imminuta reipublicae auctoritate suam constabiliant tyrannidem.Non ignoti inter se sunt dii morte carentes,
Quanquam semoti diversa in sede morentur.