III. 9Munerum corruptela.lxxxiii
In eum, qui rem auro donisque aggreditur, non infestiviter torseris illud ex eodem libro dictum de Mercurio sumente caduceum :
[Od.] id estΕἵλετο δὲ ῥάβδον, τῇ τ᾿ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει,
Ὧν ἐθέλει, τοὺς δ᾿ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει,
Quadrat enim pulchre in munera, quod de virga Mercuriali dictum est, quibus velut expergefiunt judices, antea ceu dormitantes, et rursum infesti placantur, ut in causa velut obdormiscant conniveantque. Aristophanes in Concionatricibus ait deos quoque capi donis eoque manibus stare supinis :Corripuit virgam, qua mulcet lumina somno,
Quorumcumque velit, solvit quoque lumina somno.
[Ecc.] id estὍταν γὰρ εὐχώμεσθα διδόναι τἀγαθά,
Ἕστηκεν ἐκτείνοντα τὴν χεῖρ᾿ ὑπτίαν,
Οὐχ ὥς τι δώσοντ᾿, ἀλλ᾿ ὅπως τι λήψεται,
Interpres admonet statuas deorum olim fere supinis manibus fingi solere. Supinam autem appellat repandam, velut ad excipiendum compositam.Nam cum precamur, largiantur ut bona,
Manum supinam porrigentes stant, velut
Nihil daturi, sed recepturi magis.