III. 9. Obtestatio veterum meritorum. lxxix

Cum obtestabimur per memoriam veterum officiorum, conveniet illud ex eodem libro, quanquam et alias apud hunc poetam :

῝Η βοὸς ἢ ὄϊος κατὰ μηρί᾿ ἔκηα,

Τῶν νῦν μοι μνῆσαι,

id est

Si aut bovis aut ovis incendi tibi pinguia membra,

Horum nunc memor esto.

Sunt autem verba Penelopes precantis numen, ut memor sacrificiorum et nidoris, quo saepenumero pastum est, nunc vicissim opituletur.

Index Adagiorum