III. 9. Premenda occasio. lxvii

Qui significabit modis omnibus instandum esse nec omittendam e manibus semel oblatam occasionem, accommodabitur illud ex Odysseae Δ :

Ὑμεῖς δ᾿ ἀστεμφέως ἐχέμεν μᾶλλόν τε πιέζειν,

id est

Vos premite et vinclis magis arcte stringite captum.

Quod quidem detorquere licebit ad id, cum dicemus impetus animi hoc magis ac magis esse coercendos rationis moderamine, quo magis effervescunt et ad malum sollicitant.

Index Adagiorum