III. 9. Domi manendum. xliv

Inutile diutius abesse domo relictis possessionibus. In eam sententiam quadrabit illud ex Odysseae Γ :

Καὶ σύ, φίλος, μὴ δηθὰ δόμων ἄπο τῆλ᾿ ἀλάλησο,

Κτήματά τε προλιπὼν ἄνδρας δ᾿ ἐν σοῖσι δόμοισι,

id est

Tu quoque, amice, domo diuturnus abesse caveto

Rebus itemque viris intra tua tecta relictis.

Item Hesiodus :

Οἴκοι βέλτερον εἶναι, ἐπεὶ βλαβερὸν τὸ θύρηφι,

id est

Esse domi praestat, quia damnosum foris esse.

Refertur ex Euripide carmen hoc :

Μακάριος, ὅς τις εὐτυχῶν οἴκοι μένει,

Ἐν γῇ δ᾿ ὁ φόρτος καὶ πάλιν ναυτίλλεται,

id est

Beatus is, qui in prosperis manet domi,

Nam sarcina solo quae tenetur, denuo

Potest salo committi.

Index Adagiorum