III. 9Mors optima rapit, deterrima relinquit.xliii
Optima mors eripit e medio, relinquit deterrima. Proinde videmus quosdam prorsus inutiles Tithoniam aetatem vivere, paucissimos egregio praeditos ingenio ad senectae limen pervenire. In hanc sententiam quadrat illud ex eodem libro :
[Il.] id estΤοὺς μὲν ἀπώλεσ᾿ Ἄρης, τὰ δ᾿ ἐλέγχεα πάντα λέλειπται
Ψεῦσταί τ᾿ ὀρχησταί τε χοροιτυπίῃσιν ἄριστοι,
Ἀρνῶν ἠδ᾿ ἐρίφων ἐπιδήμιοι ἁρπακτῆρες,
Celebre illud Maronis :Sustulit hos Mavors, reliqua ad mala probra relicta,
Mendaces, saltatores, primique choreis
Ducendis, agnis atque haedis diripiendis
Strenui.
[Georg.] Concinit et Theocritus in Epitaphio Bionis :Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit, subeunt morbi etc.
[Idyll.] id estΤαῖς Νύμφαισιν ἔδοξεν ἀεὶ τὸν βάτραχον ᾄδειν.
Τοῖς δ᾿ ἐγὼ οὐ φθονέοιμι· τὸ γὰρ μέλος οὐ καλὸν ᾄδει,
Sic visum est Nymphis, semper canit improba rana ;
Huic neque ego invideo, nec enim bona carmina cantat.