I. 3. Ultroque citroque. lxxxiv

Ultroque citroque proverbiali figura dicitur valetque, perinde quasi dicas Hinc atque illinc sive Utrimque. Fit autem venustior metaphora, quoties ad mutuam altercationem, disceptationem, confabulationem rixamve refertur. Quod genus est apud Ciceronem De republica : Multisque verbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies. Idem in libris Officiorum : Beneficiis ultro et citro datis acceptisque. Seneca De beneficiis lib. V : Beneficium et gratiae relatio ultro citroque ire debent. Consimili forma dicimus : Ultro citroque agitata causa et Ultro citroque datis et acceptis cladibus. Ultro citroque certatum conviciis.

Index Adagiorum