Adagiorum Chiliades

Adagium 2835

III. 9Audiens non audit.xxxv

Sunt quidam, qui, si quid parum placet, id scire dissimulant, veluti cum negant sibi redditas literas, quibus commonefiant officii sui, quod tamen malint effugere quam praestare ; in hos quadrabit illud ex Iliados Ψ :

Ὡς οὐκ ἀΐοντι ἐοικώς,

[Il.] id est

Dissimulans audisse.

De Antilocho dictum, qui Menelaum revocantem a cursu cum audiret, perinde tamen quasi non audisset, ita celerius etiam currebat :

Ἀντίλοχος δ᾿ ἔτι καὶ πολὺ μᾶλλον ἔλαυνε

Κέντρῳ ἐπισπέρχων, ὡς οὐκ ἀΐοντι ἐοικώς,

[Il.] id est

Quin etiam cursum Antilochus magis accelerabat

Instigans stimulis audireque dissimulabat.