Adagiorum Chiliades

Adagium 2834

III. 9Aut ipse fuisti aut tui simillimus.xxxiv

Si quando per jocum indicabimus eundem aliquem fuisse, qui tamen se fuisse eat inficias, veluti si quem incuses, quod inter bibones compotaverit, isque sese neget fuisse, verum alium quempiam, non illepide detorseris illud ex eodem libro, quod de Patrocli spectro dixit Homerus :

Πάντ᾿ αὐτῷ μέγεθός τε καὶ ὄμματα κάλ᾿ εἰκυῖα

Καὶ φωνήν, καὶ τοῖα περὶ χροῒ εἵματα ἐστο,

[Od., XXIII, *] id est

Cuncta ipsi similis vocemque oculosque decoros

Corporis atque modum, et talem gestabat amictum.