I. 3Susque deque.lxxxiii
Apud Plautum atque alios auctores proverbialiter positum invenitur Susque deque fero et Susque deque habeo pro eo, quod est : nihil mea refert, nil laboro. Plautus in Amphitryone :
[Amph., 885] Aulus Gellius libro Noctium sextodecimo scribit Susque deque ferre idem valere quod aequo animo esse et quod accidit non magni pendere atque interdum negligere et contemnere simillimumque esse illi, quod Graeci dicunt ἀδιαφορεῖν. Citat autem Laberium in Compitalibus :Quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit,
Atque id me susque deque esse habituram putat.
[Noct. Att., XVI, 9, 3] item M. Varronem in Sisenna : Quod si non horum omnium similia essent principia, susque deque esset. Denique versus hos ex Lucilio refert :Nunc tu lentus es, nunc tu susque deque fers,
Imitatum ex illo Graeco schemate : Ἄνω καὶ κάτω, id est Sursum ac deorsum , quo nullum ordinem nullumque rerum discrimen significamus.Verum hic ludus ibi susque omnia deque fuere.
Susque et deque fuere, inquam, omnia ludus jocusque.