III. 9. Magna de re disceptatur. xxix

Cum ingens certamen indicabimus nec levia aut ludicra peti praemia, quadrabit illud ex eodem libro :

Ἐπεὶ οὐχ ἱερήιον οὐδὲ βοείην

Ἀρνύσθην,

id est

Neque enim illis victima sive / Bucula captabatur.

Dictum est de Achille et Hectore pro vita decertantibus. Usurpatur a Luciano in Eunucho, cum ridet philosophos turpiter apud judices de salario contendentes. Carmen integrum sic habet :

Ἐπεὶ οὐχ ἱερήιον οὐδε βοείην

Ἀρνύσθην, ἅ τε ποσσὶν ἀέθλια γίγνεται ἀνδρῶν

Ἀλλὰ περὶ ψυχῆς θέον Ἕκτορος ἱπποδάμοιο,

id est

Neque enim illis victima sive

Bucula captabatur, quippe haec praemia cursus,

Verum de vita currebant Hectoris.

Vergilius vertit Aeneidos libro duodecimo :

Neque enim levia aut ludicra petuntur

Praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.

Index Adagiorum