I. 3. Miscebis sacra profanis. lxxxii

Sacra prophanis miscere Consimili figura dixit Horatius : Miscebis sacra profanis, id est Nihil non facies, item confundens fasque nefasque. Apud veteres multum erat discriminis inter res hominum ac res deorum, adeo ut Homerus etiam vocabula discernat, quibus dii consueverunt uti, a vocibus humanis, et Pythagoras a quibusdam jusserit abstineri, quod numinibus essent consecrata. Unde qui nihil habent pensi quique nihil non audent, miscent sacra profanis.

Index Adagiorum