III. 9. Cibo opus duraturis in labore. xviii

Inituri bellum ne omnino jejuni sint, ne viribus destituantur. Id trahi poterit ad studium literarum, ad exercitium pietatis atque alia complura. Ad id congruent versus Homerici ex Iliados Τ :

Οὐ γὰρ ἀνὴρ πρόπαν ἦμαρ ἐς ἠέλιον καταδύντα

Ἄκμηνος σίτοιο δυνήσεται ἄντα μάχεσθαι.

Εἴ περ γὰρ θυμῷ γε μενοινάᾳ πολεμίζειν,

Ἀλλά τε καὶ λιμός, βλάβεται δέ τε γούνατ᾿ ἰόντι.

Ὅς δέ κ᾿ ἀνὴρ οἴνοιο κορεσσάμενος καὶ ἐδωδῆς

Ἀνδράσι δυσμενέεσσι πανημέριος πολεμίζει,

Πρὶν κάμνει, πρὶν πάντας ἐρωῆσαι πολέμοιο,

id est

Nam quis ad occasum usque valebit solis ab ortu

Impastus jugi durans confligere pugna ?

Pectore enim quamvis sit prompto ad belligerandum,

Sensim membra gravant tamen, ac sitis atra famesque

Corripiunt, genuaque labant tendentis in hostem.

Rursus erit quicumque satur vinoque ciboque,

Is demum poterit confligere perdius hosti.

Huic animus viget usque ferox, neque membra laborant

Huic prius, ac victor bello submoverit omneis.

Index Adagiorum