III. 9Verbis pugnas, non re.xvi
Facile est conviciis altercari, verum re vincere difficile. Ad eam sententiam quadrabit illud ex Iliados Ψ dictum ab Aenea congressuro cum Achille :
[Il., XX, 201] id estἘπεὶ σάφα οἶδα καὶ αὐτὸς
Ἠμὲν κερτομίας ἠδ᾿ αἴσυλα μυθήσασθαι,
Paulo post repetit copiosius eandem sententiam :Siquidem novi probe et ipse
Et petere probris inimicaque dicere dicta.
[Il., XX, 246] id estἜστι γὰρ ἀμφοτέροισι ὀνείδεα μυθήσασθαι,
Πολλὰ μάλ᾿, οὐδ᾿ ἂν νηῦς ἑκατόζυγος ἄχτος ἄροιτο.
Στρεπτὴ δὲ γλῶσσ᾿ ἐστὶ βροτῶν, πολέες δ᾿ ἔνι μῦθοι
Παντοῖοι, ἐπέων δὲ πολὺς νομὸς ἔνθα καὶ ἔνθα.
Ὁπποῖόν κ᾿ εἴπῃσθα ἔπος, τοιόνδ᾿ ὑπακούσαις,
Ambobus siquidem probra dicere plurima promptum est,
Quorum onus haud portet centum ratis obsita remis,
Est hominum quia lingua volubilis omnigenique
Insunt sermones variique et pascua dictis
Hinc atque hinc multaeque vices, sed qualia verba
Dices, talia reddentur tibi dicta vicissim.