III. 9. Alius aliis in rebus praestantior. xiii

Qui dicet alium alia dote praecellere, accommodabit quod in eodem libro dictum est de Polydamante et Hectore :

Ἀλλ᾿ ὁ μὲν ἂρ μύθοισιν, ὁ δ᾿ ἔγχεϊ πολλὸν ἐνίκα,

id est

Hic dictis, hasta longe praestantior ille.

Eandem sententiam fusius explicat Iliados Polydamas loquens Hectori :

Ἕκτορ, ἀμήχανός ἐσσι παρὰ ῥητοῖσι πιθέσθαι.

Οὕνεκά τοι περὶ δῶκε θεὸς πολεμήϊα ἔργα,

Τοὔνεκα τῇ βουλῇ ἐθέλεις περιΐδμεναι ἄλλων;

Ἄλλῳ μὲν γὰρ ἔδωκε θεὸς πολεμήϊα ἔργα,

Ἄλλῳ δ᾿ ὀρχηστύν, ἑτέρῳ κίθαριν καὶ ἀοιδήν,

Ἄλλῳ δ᾿ ἐν στήθεσσι τίθει νόον εὐρύοπα Ζεὺς

Ἐσθλόν,

id est

Hector, non potis es deflectere pectora dictis,

An quia dii donant factis praecellere belli,

Vis in concilio reliquos praecedere sensu ?

At non cuncta potes unus simul omnia ferre.

Quippe deus dedit huic virtute excellere belli,

Huic laudem choreae, citharam illi et carmina blanda,

Rursum alii mentem praeclaram in pectore magnus

Juppiter inseruit.

Index Adagiorum