Adagiorum Chiliades

Adagium 2804

III. 9Eventus praeter expectationem.iv

Quoties res multo secus evenit, quam vel fuerat instituta vel probabilibus conjecturis eventura videbatur, congruet illud ex eodem libro :

Ἀλλ᾿ αἰεί τε Διὸς κρείσσων νόος αἰγιόχοιο,

[Il., XVII, 176] id est

Verum praepollet magni Jovis usque voluntas.

Pindarus in Pythiis hymno ultimo : Τὸ γὰρ μόρσιμον οὐ παρφυκτόν. Ἀλλ᾿ ἔσται χρόνος οὗτος, ὃς καί τιν᾿ ἀελπτίᾳ βαλὼν ἔμπαλιν γνώμας τὸ μὲν δώσει, τὸ δ᾿ οὔπω, [Pyth., 12, 30] id est Quod enim in fatis est, evitari non potest ; sed erit tempus hoc, quod aliquem desperatione jaculatum praeter opinionem hoc quidem dabit, aliud vero nequaquam. Rursum Iliados Π :

Ἀλλ᾿ αἰεί τε Διὸς κρείσσων νόος ἠέ περ ἀνδρῶν,

[Il., XVI, 688] id est

Sed magis atque hominum pollet Jovis usque voluntas.