I. 3Me mortuo terra misceatur incendio.lxxx
Exstat Graecus senarius παροιμιώδης apud Suetonium Tranquillum in vita Neronis :
[Ner., 38] id estἘμοῦ θανόντος γαῖα μιχτήθω πυρί,
Quod cum a quodam sermone communi diceretur, Nero respondens Immo, inquit, ἐμοῦ ζῶντος id est Me vivo, alludens ad urbis incendium, quod paulo post effecit. Meminit hujus proverbii M. Tullius libro De finibus bonorum tertio : quoniamque illa vox inhumana et scelerata dicitur eorum, qui negant se recusare, quominus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur, quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiare solent. [Fin., III, 19, 64] Item Seneca libro De clementia secundo, cum dicit multas voces magnas, sed detestabiles in vitam humanam pervenisse celebresque vulgo fieri ut illam : Oderint, dum metuant. Cui, inquit, Graecus versus similis est, qui se mortuo terram misceri ignibus jubet. [Clem., II, 2, 2] Quin eadem sententia hodieque vulgo durat inter mortales : Mihi, inquiunt, morienti mundus universus moritur. Qua significant nihil sua referre, quid posteris accidat vel boni vel mali, cum ipsi tollantur e vita nequaquam sensuri.Me mortuo conflagret humus incendiis.