III. 8Eidem inhiantes testamento.c
Duriusculum quidem, sed tamen non inscitum, si, quod est in eodem libro dictum de Graecis ac Trojanis pro Patrocli cadavere dimicantibus, torqueatur ad heredipetas eundem senem velut idem cadaver certatim captantes :
[Il., XVII, 394] id estὫς οἵ γ᾿ ἔνθα καὶ ἔνθα νέκυν ὀλίγῃ ἐνὶ χώρῃ
Εἵλκεον ἀμφότεροι,
Sic illi exiguo discrimine utrique cadaver
Hinc atque inde trahunt.