III. 8. Improbitas muscae. xcv

In improbum et subinde redeuntem, etiam si turpiter repellatur, quadrabit illud ex eodem libro :

Καὶ οἱ μυίης θάρσος ἐνὶ στήθεσσιν ἐνῆκεν,

Ἥ τε καὶ ἐργομένη μάλα περ χροὸς ἀνδρομένοιο

Ἰσχανάᾳ δακέειν,

id est

Atque illi muscae vim intra praecordia misit,

Quae quamvis de pelle viri sit saepe repulsa,

Assultat morsura tamen.

Index Adagiorum