III. 8. Omnia ex sententia cedunt. xciv

In magnopere fortunatos, quibus et recte et secus instituta feliciter cedunt, congruet illud ex Iliados P :

Τῶν μὲν γὰρ πάντων βέλε᾿ ἅπτεται ὅς τις ἀφείη

Ἢ κακὸς ἢ ἀγαθός, Ζεὺς δ᾿ ἔμπης πάντ᾿ ἰθύνει,

id est

Spicula cuncta horum feriunt, seu torserit illa

Ignavus seu vir fortis, quia Juppiter ipse

Dirigit.

Index Adagiorum