Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 279

I. 3Quid distent aera lupinis.lxxix

Proverbii faciem habet, quod est apud Horatium in Epistolis :

Nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis,

[Epist., I, 7, 23] id est novit discrimen rerum vilium et preciosarum. Agit autem Horatius de iis, qui beneficia non ita conferunt in quosvis velut abjiciant, sed ita collocant, ut expendant et ejus meritum ac dignitatem cui praestant et precium muneris quod largiuntur. Porro lupini vilitatem proverbialiter notavit et Juvenalis :

Tunicam mihi malo lupini,

Quam si me toto laudet vicina pago.

[Sat., 14, 153] Notat et Lucianus in libello De mercede servientibus, cum rogat num usque adeo defuerit lupini et aquae fontanae copiosa, ut in eam sese conjiceret servitutem. [Merc., 24]