Adagiorum Chiliades

Adagium 2787

III. 8Ultra vires nihil aggrediendum.lxxxviii

Qui dicet non esse suscipiendum negotium, ad quod peragendum non suppetant vires, non inconcinniter illud accommodaverit ex eodem libro :

Πὰρ δύναμιν δ᾿ οὐκ ἔστι καὶ ἐσσύμενον πολεμίζειν,

[Il., XIII, 787] id est

Vires ultra nemo queat bellare, licet sit

Quantumvis animo promptus.

Verba sunt Paridis ad Hectorem.