III. 8. Non cedendum malis. lxxxv

Si quando admonebis non oportere cedere vel adversariis vel insultibus adversae fortunae aut non esse certandum cum fugitivis, non inscite detorseris illud ex eodem libro :

Οὐκ ἂν ἐν αὐχέν᾿ ὄπισθε πέσοι βέλος οὐδ᾿ ἐνὶ νώτῳ,

Ἀλλά κεν ἢ στέρνων ἢ νηδύος ἀντιάσειε,

id est

Ne feriat jaculum cervicem aut terga, sed ipsum

Aut ventrem aut pectus feriat adversa sagitta.

Index Adagiorum