III. 8. Adhortantis ad gloriam. lxxxii

Cum adhortabimur ad immortalem gloriam egregiis parandam factis, non inconcinniter adhibebimus illud carmen, quo M. Tullius aliquot usus est locis :

Ἄλκιμος ἔσσ᾿, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων εὖ εἴπῃ,

id est

Strenuus esto, quo te posteritas quoque laudet.

Extat autem apud Homerum cum alias, tum Odysseae libro primo. Sic enim Pallas in specie Mentoris adhortatur Telemachum ad virtutem, aliorum illustrium heroum exemplo :

Καὶ σύ, φίλος, μάλα γάρ σ᾿ ὁρόω καλόν τε μέγαν τε,

Ἄλκιμος ἔσσ᾿, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων εὖ εἴπῃ,

id est

Tuque age, quando te video magnumque bonumque,

Strenuus esto, ut tete et postera praedicet aetas.

Index Adagiorum