I. 3. Quem mater amictum dedit observare. lxxviii

Quem mater amictum dedit observare pro eo, quod est : pueriliter ex alieno praescripto vivere, legitur apud Quintilianum libro quinto. Nam quid, inquit, illa miserius lege veluti praeformatas infantibus literas prosequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium ? Quibus ex Fabii verbis apparet Graecis in proverbio fuisse. Usurpat autem et indicat adagium Lucianus in Nigrino : καὶ πόθεν ὁ ταὼς οὗτος ; καὶ τάχα τῆς μητρός ἐστιν αὐτοῦ, id est Et unde hic pavo ? atque fortassis materna vestis est. Dicuntur haec scommata in eum, qui versicolore veste amictus advenerat. Plutarchus in commentario De fortuna Alexandri : Δίκην νηπίου παιδὸς φυλάττοντα τὴν περιβολήν, ἣν ἡ πάτριος αὐτῷ συνήθεια καθάπερ τίτθη περιέθηκε, id est More pusilli pueri servantem amictum, quem illi patriae consuetudo veluti nutrix addiderat. Quin hoc ipsum, quo nihil jam tritius, ex praescripto vivere proverbiali metaphora dictum apparet tracta videlicet a pueros, quibus, ut inquit Plato, ἐν τῇ γραφίδι, id est in tabula graphiaria, doctor exemplar praescribit, quod imitantes literarum notulas consuescant effingere. Hoc imitationis genus velut addictum ac servile ridet Horatius :

O imitatores, servum pecus, Servum pecus ut mihi saepe

Risum, saepe jocum vestri movere tumultus.

Et Fabius nihil putat ad bene dicendum inutilius quam ita servire praeceptis artis, ut non ausis digitum latum ab illis discedere, si quando causae ratio postulabit.

Index Adagiorum