III. 8. Prudentia conjuncta cum viribus. lxxvi

In eum, qui norit idem et aliis imperare, quid sit agendum, et ipse persequi, cum est opus, quod aliis imperat, apte quadrabit illud ex eodem libro :

Ἀμφότερον βασιλεύς τ᾿ ἀγαθὸς κρατερός τ᾿ αἰχμητής,

id est

Et juxta ductor bonus et certamine pollens.

Sunt enim, qui imperatorem agere norunt, at militem praestare non norunt.

Index Adagiorum