III. 8. Extra periculum ferox. lxiv

In timidum et ita demum ferocem, si procul absit a periculo, velut in obtrectatorem clancularium, qui coram non ausit congredi, quadraverit illud ex eodem loco :

Ἀνδρῶν δυσμενέων ἑκὰς ἱστάμενος πολεμίζειν,

id est

Pugnare gnarus, verum eminus et procul hoste.

Simile est illud Demosthenis in oratione de corona : Οὕτως οἰκείως ἡμᾶς ἐδέχοντο, ὥστε τῶν ὁπλιτῶν καὶ τῶν ἱππέων ὄντων εἰς τὰς οἰκίας καὶ τὸ ἄστυ δέχεσθαι τὴν στρατιὰν ἐπὶ παῖδας καὶ γυναῖκας καὶ τὰ τιμιώτατα, id est Adeo familiariter nos acceperunt, ut, cum adessent armati et equites, in aedes atque in civitatem reciperent exercitum ad liberos et uxores et ad ea, quae sunt carissima. Extra telorum jactum ante recensuimus, cui contrarium est Intra tela. M. Tullius in Verrem actione IV : Non ego a Vibone parvo navigio inter fugitivorum ac praedonum ac tua tela venissem ? Quod Graeci dicunt ἐντὸς βελῶν.

Index Adagiorum