III. 8. Ut nunc sunt homines. lix

Si notabis temporum tuorum mores ut semper in pejus degenerantes a virtute majorum, veluti si dicas hunc aut illum principem laudandum, ut hac tempestate sunt principes, applicabis illud ex eodem libro Οἷοι νῦν βροτοί εἰσιν. Quod quidem hemistichium aliquot est locis apud Homerum : hic de Ajace et de Hectore saxum ingens humo facile tollentibus, Iliados E de Tydeo saxum item tollente.

Index Adagiorum