III. 8. In voti compotem. lv

Ubi quis assecutus est, quod affectabat captabatque, veluti si quis sacerdotii spe munus principi mitteret eoque sacerdotio favore principis potiretur, quadrabit illud ex eodem libro :

Καὶ βάλεν, οὐδ᾿ ἄρα μιν ἅλιον βέλος ἔκφυγε χειρός,

id est

Attigit, eque manu non irrita missa sagitta est.

Index Adagiorum