III. 8. Amicorum est admonere mutuum. lii

Sententia proverbialis videtur, quam legimus Iliados Λ :

Ἀγαθὴ δὲ παραίφασίς ἐστιν ἑταίρου,

id est

Bonus est affatus amici / Admonitoris.

Hanc licebit usurpare, si quando dicemus amici munus esse, ut amicum, si quid erret, liberius admoneat.

Index Adagiorum