III. 8. Cavendum ab eo, qui semel imposuit. li

Qui se negabit habere velle commercium cum eo, a quo semel sit deceptus, usurpabit illud ex eodem libro :

Οὐδέ τί οἱ βουλὰς συμφράσσομαι, οὐδὲ μὲν ἔργον·

Ἐκ γὰρ δή μ᾿ ἀπάτησε καὶ ἤλιτεν· οὐδ᾿ ἂν ἔτ᾿ αὖτις

Ἐξαπάφοιτ᾿ ἐπέεσσιν, ἅλις δὲ οἱ, ἀλλὰ ἕκηλος

Ἐρρέτω.

id est

Hoc ego cum nihil aggrediar, neque enim expedit unquam ;

Quippe ubi frustratus semel est ac fraude fefellit,

Non iterum mihi verba dabit stulto, semel illi hoc

Sit fecisse satis, quin posthac ille quiescat

Ac valeat.

Index Adagiorum