I. 3. Cornicum oculos configere. lxxv

M. Tullius in oratione pro Murena scribit ad hunc modum : Deinde, etiam si quid apud majores nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abjectum. Posset agi lege necne pauci quondam sciebant ; fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia qui consulebantur ; a quibus etiam dies tanquam a Chaldaeis petebantur. Inventus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit et singulis diebus ediscendos fastos populo proposuerit et ab ipsis jureconsultis eorum sapientiam compilarit. Itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervulgata et cognita sine sua opera lege posset agi, notas quasdam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent. Idem in actione pro L. Flacco : Hic Hercule cornici oculum ut dicitur : nam hunc Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. Porro proverbium natum sit ex apologo quopiam, an ex eventu, an ex metaphora sumptum, non satis liquet. Undecumque fluxerit, perinde valere videtur cornicum oculos configere, quasi dicas novo quodam invento veterum eruditionem obscurare efficereque, ut superiores nihil scisse, nihil vidisse videantur. Effertur autem per ironiam. In eadem sententia usus est divus Hieronymus apologetico adversus Rufinum secundo : Nunc vero, cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut ex pluribus judicare quid versum sit, aut novum opus in vetere condere illudentibusque Judaeis cornicum, ut dicitur, oculos configere. Haec Hieronymus sentiens, quasi sua castigatione prolata Judaei jam nihil scituri viderentur, a quibus id temporis Veteris Testamenti veritas petebatur. Nec admodum diverse usurpavit Macrobius libro Saturnalium septimo Et quia, inquiens, hos loquendi labyrinthis nos impares fatemur, age, Vecti, hortemur Eustathium, ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tanquam cornix cornici oculos effodiat. Hactenus Macrobius. Illud non ab re fuerit admonere lectorem, ut etiam atque etiam consideret, num cornicum vivacitas et concordia huic adagioni locum fecerit. Siquidem cornix antiquitus concordiae symbolum erat. Ejusdem vivacitas etiam Graeco proverbio celebrata est. Ut is videatur cornicum oculos velle configere, quisquis ea quae antiquitas magno consensu approbavit, damnare ac rescindere convellereque conetur. Nec admodum absurdum, si quis in hunc modum accipiat, ut dicatur oculos cornicum configere, Cornix cornici configere oculos qui perspicacissimis oculatissimisque visum adimat offundatque tenebras aut qui rem ipsissimam acu, quod aiunt, tangat, tantus videlicet artifex, ut non solum scopum aut avem, verum et ipsos oculos jaculo feriat.

Index Adagiorum