III. 8. In formidolosum. xlii

In hominem vehementer pavidum animoque consternatum quadrabunt hi versus ex eodem libro :

Οὐδέ μοι ἦτορ Ἔμπεδον, ἀλλ᾿ ἀλαλύκτημαι, κραδίη δέ μοι ἔξω

Στηθέων ἐκθρῴσκει, τρομέει δ᾿ ὑποφαίδιμα γυῖα,

id est

Nec mihi mens constat, sed mota vacillat, et extra

Pectus cor salit, et trepidant quoque corporis artus.

Dicuntur autem haec ab Agamemnone populo metuente.

Index Adagiorum