I. 3. Generosioris arboris statim planta cum fructu est. lxxiv

Simillimam huic eodem loco subjicit : Generosioris arboris statim planta cum fructu est. Quo quidem id innui videtur, egregia beneque nata ingenia statim maturescere et ad frugem pervenire. Taxat Fabius et hoc sententiae genus. Mihi tamen visum est in adagiorum catalogum has quoque referre, quod vulgo celebres fuisse testatur, et impudentior hyperbole, sicut paulo superius dictum est, non rejicitur ab hoc genere.

Index Adagiorum