III. 8. Nullus delectus. xxxiv

Aristoteles libro Politicorum secundo refert hunc versiculum ceu vulgo celebrem  :

Ἐν δ᾿ ἰῇ τιμῇ ἠμὲν κακὸς ἠδὲ καὶ ἐσθλός,

id est

Par honor ignavoque viro et virtute valenti.

Quo licebit uti, si quando significabimus nihil esse discriminis inter eruditum et impostorem, inter benemerentem et malemerentem, inter probum et improbum. Verba sunt Achillis stomachantis, quod sui ratio non esset habita ab Agamemnone, cum esset omnium multo fortissimus. Hoc loco lapsus est interpres Leonardus Aretinus, vir ille quidem tum doctus, tum eloquens, sed homo tamen. Sic enim vertit carmen Homericum : Honori incumbit tam ignavus quam bonus, nimirum deceptus ab eo, qui libros eos illi praelegerat. Nec animadvertit ἰῇ positum pro μίᾷ.

Index Adagiorum