III. 8. Incitare currentem. xxxii

Qui significabit instigari quempiam ad id, ad quod suapte sponte propendet, usurpabit illud ex eodem libro, quanquam et alias apud eundem poetam occurrit :

Μάστιξεν δ᾿ ἵππους, τὼ δ᾿ οὐκ ἄκοντε πετέσθην,

id est

Caedit equos scutica, ast illi vel sponte volabant.

Sumptum ab aurigis.

Index Adagiorum