I. 3. Pulchrorum etiam autumnus pulcher est. lxxii

Τῶν καλῶν καὶ ὀπώρη καλή, id est Pulchrorum etiam autumnus pulcher est. Metaphora proverbialis nata ex Archelai apophthegmate, quod ab eo dictum Plutarchus refert in Euripidem, qui jam pubescentem atque exoletum Agathonem in convivio suaviabatur. Non abludit ab illo Homerico, quod alio reddemus loco : Ἐκ τῆς καλάμης γιγνώσκειν, id est E culmo cognoscere. Vernis enim mensibus nihil non tenerum ac nitidum, cum omnia adhuc in flore aut in herba sunt. Caeterum autumni tempore posteaquam jam in culmos aut caulem excreverunt, horridiora videntur. Quadrat igitur in ea, quae cum natura sint egregia, ne tum quidem fastidienda videntur, cum maturuerunt. Alioqui nihil fere tam foedum, quod non aliquando niteat aetate. Dicetur non ineleganter et in hos, qui belle portant aetatem.

Index Adagiorum