III. 8. Diu dissimulatum aperientis. xvii

In eum, qui quod diu dissimulavit tandem irritatus eloquitur, non inconcinne detorquebitur illud, quod in eodem loco dictum est de Ulysse :

Ἀλλ᾿ ὅτε δὴ ῥ᾿ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος ἵει,

id est

Ast ubi jam promit praegrandem e pectore vocem.

Index Adagiorum