III. 8. Quae divinitus contingunt. xiv

Qui dicet quippiam non cuivis contingere, quisquis optat, sed divinitus dari, velut ingenium, formam, vires, usurpare poterit Homericum illud ex Iliados libro III :

Ἑκὼν δ᾿ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο,

id est

Non quisquis volet illa ferat.

Dicuntur ab Alexandri persona ad Hectorem, qui illi comam, formam et imbellem citharam opprobrarat :

Οὐκ ἄν τοι χραίσμῃ κίθαρις τά τε δῶρ᾿ Ἀφροδίτης

Ἥ τε κόμη τό τε εἶδος, ὅτ᾿ ἐν κονίῃσι μιγείης,

id est

Nil tibi profuerint cantusque et dona Diones

Vel coma vel species in pulvere congredienti.

Ad id ita respondet Paris  :

Μή μοι δῶρ᾿ ἐρατὰ πρόφερε χρυσῆς Ἀφροδίτης·

Οὔ τοι ἀπόβλητ᾿ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα,

Ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκῶν δ᾿ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο.

id est

Ne mi opprobraris Cythereae optabile donum.

Haudquaquam aspernanda deum pulcherrima dona,

Quae ultro dant ; neque mox si quis velit, auferet illa.

Refert Laertius Cynicum Diogenem reprehensum, quod accepisset munera ab Antipatro, respondisse versu Homerico, quem modo retuli : οὔ τοι ἀπόβλητ᾿ etc.

Index Adagiorum