III. 8. Non interpellandus famelicus. xii

Quoties innuemus non esse confabulandi otium, nisi prius placaverimus latrantem et iratum, ut ait Horatius, ventrem, aut ubi significabimus aliquem, simulatque sit assecutus, quod expetebat, jam ad alia converti, non inepte proferemus versiculum hunc et eodem libro et alias apud Homerum sollemnem :

Αὐτὰρ ἐπεὶ πόσιος καὶ ἐδητύος ἐξ ἔρον ἕντο,

id est

At postquam his potus exempta cupido cibique.

Id Vergilius ita reddit :

Postquam exempta fames et amor compressus edendi.

Index Adagiorum