III. 8. Quae sero contingunt, sed magnifica. x

Quoties intelligi volemus famam aut praemium aliquod serius quidem contingere, verum hoc praestantius ac durabilius, quo diutius dilatum, ut tarditatem stabilitate perpetuitateque compenset, non alienum fuerit Homericum illud ex Iliados secundo libro usurpare :

Ὄψιμον ὀψιτέλεστον, ὅου κλέος οὐκ ἀπολεῖται.

Quem versum Cicero ita vertit :

Tarda et sera nimis, sed fama et laude perenni.

Verba sunt Calchantis animum addentis Graecis, ut perdurent : quanquam enim victoria belli decimo demum anno contigerit, ejus famam tamen immortalem fore.

Index Adagiorum