III. 8. Jubentis aperte loqui. iv

Si quem admonebimus, ut proferat doloris aut odii causas neque celet in animo, non illepide dixerimus illud ex primo Iliados libro :

Ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ, ἵνα εἴδομεν ἄμφω,

id est

Eloquitor, ne celato, quo norimus ambo.

Index Adagiorum