III. 8. Caventis clancularias insidias. iii

Μή τίς σοι φεύγοντι μεταφρένῳ ἐν δόρυ πήξῃ, id est

Ne quis te a tergo fugientem cuspide figat.

Cum significabimus circumspectius agendum, ne quis noceat imprudenti. Diogenes usurpavit mutata vocula in adulescentem formosum, qui incustodite dormiebat :

Μή τίς σοι εὕδοντι μεταφρένῳ ἐν δόρυ πήξῃ.

Sunt autem apud Homerum Iliados Θ verba Diomedis Ulyssem fugientem revocantis ad pugnam. Item Iliados X :

Οὐ μέν μοι φεύγοντι μεταφρένῳ ἐν δόρυ πήξεις,

Ἀλλ᾿ ἰθὺς μεμαῶτι διὰ στήθεσφιν ἔλασσον,

id est

Nunquam mi a tergo fugienti infixeris hastam,

Sed prompto potius adversa in pectora torque.

Hoc licebit usurpare, cum quis non detractat apertum certamen.

Index Adagiorum