III. 8. Non probantis. i

Ἀλλ᾿ οὐκ Ἀτρείδῃ Ἀγαμέμνονι ἥνδανε θυμῷ, id est

At non Atridae sic est Agamemnoni visum.

Usurpatur a Luciano ceu proverbialiter in Lapithis. Recte utemur, ubi rem quidem fatebimur honestam factu, verum diversa placere iis, quorum libido plus valet quam aequitatis ratio. Sive cum quis tyrannico more sequitur non quod dictet aequitas, sed quod animo collibitum sit. Sive cum unus aliquis a caeteris omnibus dissentit. Sumptum est autem ex Iliados Homericae libro primo, ubi et iteratur hic versiculus.

Ἔνθ᾿ ἄλλοι μὲν πάντες ἐπευφήμησαν Ἀχαιοί

Αἰδεῖσθαί θ᾿ ἱερῆα καὶ ἄγλαα δέχθαι ἄποινα.

Ἀλλ᾿ οὐκ Ἀτρείδῃ Ἀγαμέμνονι ἥνδανε θυμῷ,

Ἀλλὰ κακῶς ἀφίει, κρατερὸν δ᾿ ἐπὶ μῦθον ἔτελλε.

id est

At reliquae Danaum placet haec sententia turbae,

Sacrifico ut habeatur honos ac splendida dona

Accipiant ; at idem hoc Agamemnoni non ita visum est,

Quin male dimittit ac dicta fera insuper addit.

Index Adagiorum