III. 7. Quae ex antiqua. xciv

Τὰ ἐκ παλαιᾶς, id est Quae ex antiqua, subaudiendum Tyro. Perinde valet, quasi dicas summam molestiam extremumque malum. Tyrum enim, quae cognominata est vetus, dictione composita Παλαίτυρος, Alexander expugnatam et ex insula comportatis aggeribus redditam continentem crudeliter tractavit plurimisque affecit incommodis, unde proverbium Τὰ ἐκ παλαιᾶς. Quo significabant tantum malorum, quantum antiqua Tyrus pertulisset. Recensetur in Plutarchi collectaneis atque item Zenodoti. Historia est apud Quintum Curtium.

Index Adagiorum