III. 7. Cyrnia jactura. xcii

Κυρνία ἄτη, id est Cyrnium malum. De magnis dispendiis et expilationibus dicebatur. Cyrnus insula quaepiam est e regione Apuliae, cujus incolae longaevi perhibentur esse propter mel, quo plerumque vescuntur, vicini Sardonicae insulae. Nam ejus illic summa copia, quemadmodum auctor est Stephanus. Haec olim navigantibus erat inaccessa propter praedonum ac piratarum circa illam frequentiam. Atque hinc vulgo proverbium increbuit. Plinius libro IV capite XII nominat Cyrnum, sed diversam a Corsica, cum Strabo tradat Cyrnum esse quam Romani dicunt Corsicam, insulam aegre habitatam ob locorum asperitatem et regionem multis locis imperviam, sed praecipue quod qui montes obtinent ac latrociniis vivunt, feris ipsis sint efferatiores. E quibus si quando aliquot capti per duces Romanos Romam deducantur, dictu mirum, quam ferinum quiddam ac beluinum prae se ferant. Nam aut sibi mortem consciscunt aut, si vivunt, stoliditate et amentia sic fatigant dominos, ut quantulocumque emptos tamen emisse poeniteat. Talis olim Corsica, nunc vinis laudatissimis instruit Romanas delicias. Ob immanitatem igitur latrociniorum ac gentis feritatem dicta est Κυρνία ἄτη, quemadmodum dictum est Cilicium exitium, quod alibi retulimus. Meminimus hujus adagii superius in Cyrnia terra.

Index Adagiorum